

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 17: Versus 3
Attendite vobis.Quo ordine, scandala declinare et vae perpetuum evitare possimus, insinuat. Sed si nos attendimus ne quem laedamus, si poenitentem zelo justitiae corripimus, si ex corde poenitenti dimittimus, nec jubemur passim peccanti, sed poenitentiam agenti dimittere. Primum ergo est peccantem increpare, ut postea poenitenti possimus dimittere. Ita enim peccat qui peccantem videns tacet, sicut qui poenitenti non indulget.Et si poenitentiam.Aliter fratri poenitenti, aliter inimico persequenti veniam dare praecipimur. Fratri concessa remissione socia charitate communicamus, persecutori malum nobis volenti, vel si potest facienti, bona volumus et facimus quod possumus.